
Nuntii Latini
Nuntii Latini est podicastum nuntiorum lingua Latina compositum, a discipulis Studiorum Universitatis Vasintoniensis Occidentalis confectum. In singulis episodiis res gestae recentes ex orbe terrarum Latine narrantur atque enodantur. Auditores latinitatem vivam audire et intellegere possunt, sive tirones sive periti. Hoc consilium studium linguae Latinae promovet et eam in usum cotidianum revocat. Episodia regulariter eduntur et in interrete libere praebentur.
Episodes

diē nōnō mēnsis Octōbris
Comitia Brasiliāna
Suffrāgiīs cīvium Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, nōndum liquet quis futūrus sit praeses Brasiliānōrum, sed constat partēs dextrās magnam auctōritātem in senātū adeptās esse. Itaque diē vīcēsimō quīntō hūius mēnsis comitia dēnuō habēbuntur ut ē duōbus candidātīs populus ūnum faciat praesidem. Candidātī sunt, ē parte sinistrā, Ludovīcus Silvestris, ter praeses, v

diē quartō mēnsis Martiī
Epicus Furor
Diē Saturnī, quī undecimus diēs nōnī mēnsis secundum rātiōnem Mahometānōrum fuit, Ali Khamēnī, tyrannus Irāniānōrum, aliīque ēiusdem regiminis magistrātūs et dūcēs in ūnum locum convōcātī, sunt āb Isrāēlītīs et Americānīs, quī scīvērunt ubi Irāniānī essent et quid agerent, subitō interfectī, ac castra et missilia et arma in Irāniā condita sunt oppugnāta. Quō factō Irāniānī mī

diē vīcēsimō tertiō mēnsis Iānuāriī
Prīncipēs probātī atque improbātī
Novo annō ineunte, doctī hominēs populāris opīniōnis metiendī perītī referunt quī summī magistrātūs ā suīs cīvibus probentur et quī improbentur. Sōlī, quī ā māiōre parte suōrum probantur, sunt Narendra Mōdī Indus, Sanāē Takaīchī Iāpō, Lee Jae-Myung Corēānus Merīdiōnālis, et Javier Milei Argentīnus. Ā duābus quīntīs partibus suōrum probantur Donaldus

diē quīntō mēnsis Decembris
Vīs vīridis in caeruleōs illāta
Diē Mercuriī prope Domum Albam Rahmanullah Lakanwal, vir Afghānus ūndētrīginta annōs nātus qūi Bellinghamiae in Vasintōniā cīvitāte habitābat, in duōs mīlitēs Americānōs impetum fēcit, quōrum alter, Andrēas Wolfe nōmine, vulnerātus est, altera, Sarah Beckstrom, interfecta. Lakanwal, quī illud “Allāhu acbar” exclāmāvit, vidētur impetum fēcisse terrōris prōmō

diē quartō decimō mēnsis Novembris
Perfidī diurnāriī Britannicī
Tīmotheus Davie, director generālis Britannicae Societātis Divulgātiōnī, quae saepius litterīs compendiāriīs BBC vocitātur, et Deborah Turness, ēius sociētātis diurnāriīs praefecta, coāctī sunt mūneribus abdicāre, cum alia societas diurnāriōrum, quae Tēlegraphēma dīcitur, dēmonstrāvisset diurnāriōs Britannicae Societātis Divulgātiōnī ōrātiōnem praesidis Americānī pa

diē septimō mēnsis Novembris
Rēspūblica cōnsistit
Cum factiōsī senātōrēs nōlint inter sē cōnsentīre dē pecūniā ad rempūblicam gerendam ērogandā, magistrātūs et grapheiocratēs et variī administrī pūblicī pergunt auctōritāte opibusque carēre, quibus mūneribus pūblicīs fungantur. Congiāria, quibus prōlētāriī aluntur, et quōrum sumptus annīs recentiōribus mīrum in modum augētur, nōndum habentur, unde pauperēs querī coepē

diē vīcēsimō quartō mēnsis Octōbris
Hī sunt Nūntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est vīcēsimus quartus diēs mēnsis Octōbris. Hāc hebdomade, minister prīmārius Gallōrum est Sebastiānus Lecornū.
Museum Lupārēnse
Diē Satūrnī, nōn noctū sed sōle ortō, trēs vel quattuor fūrēs scalīs in museī Lupārēnsis aulam Apollinis per fenestram ingressī ga

diē septimō mēnsis Octōbris
Indūtiae Palaestīnae
Americānus praeses cūrāvit, ut indūtiae inter Isrāēlītās et latrōnēs Hamas dictōs fīerent. Latrōnēs igitur omnēs captīvōs Isrāēlītās, quōs obsidēs tenēbant, trādidērunt, et Isrāēlītae nunc ab armīs abstinent. Cōnsilia igitur pācis iam compōnuntur.
Praemium Pācis Nobeliānum
Nobeliānum praemium pācis accēpit Marīa Corīna Machādō, cīvis Venetiolāna et dux fac

diē nōnō mēnsis Octōbris
Pugna in mercātōrēs venēnī geritur
Secundum cartam senātuī diē Iōvis datam, praeses Americānus cēnset rempūblicam contrā mercātōrēs illicitī venēnī pugnāre, quae pugna nōn in aliēnās gentēs sed in latrōnēs gerātur. Quae verba cautē ēliguntur: nam vērum bellum nōn praesidī sed senātuī licet indīcere. Praesidis autem iussū trēs vel plūrēs celōcēs, quae feruntur venēnō onerātae esse, ā

diē trīcēsimō mēnsis Māiī
Collīsiō Liverpoliī
Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant. Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit. Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent.
Percussiō Hamburgī
Hamburgī in Germāniā duodēvigintī
Recommended

Fantasy Flex

زن بودن

Medicine with Meaning

Yours Truly Johnny Dollar Collection

Take Back Your Health®

CBS Radio Mystery Theater | Old Time Radio

Solved Murders - True Crime Stories

紐約鳥|New York Aperture

The Swerve Podcast: Obscure Topics | Conspiracy Theories

The Bread and Banter Podcast

The Church of What's Happening Now: The New Testament

Busted Open